# Assertio pro libello suo Germanico 55

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/55

Theodoro Zuingerque & aliis per epistolas egi) excogitasse, neque temere has publicas, illas priuatas appellasse. Nihil dictum, quod non sit dictum prius: sed dicta aliàs & commodius explicamus & interpretamur. Fateor me in Teu tonico libello multis vocabulis corruptis & in media Germania parum cognitis, vsum esse. In ista autem egestate sermonis, non mirum si nec mihi nec aliis sit satisfactum. Ac cùm, vt ciuibus meis prodessem, & ignaris quasi medicinae praecepta darem, ista scripserim; Platonis illud tenui: μα μεγαλα λέγε. His facillimum esse contradicere scio: nec mihi pauca in mentem veniunt; quae opponere possem. Sed cum meliora magisque veritati consentanea non videam, verè affirmo, quamuis à multorum sententia discedam: à vero tamen quod ante quadraginta propemodum annos sum amplexus & professus, neque à meipso, nisi melior sententia veris rationibus demonstrata fuerit, non discessurum. Legi veterum & recentiorum scripta: siquid in his vidissem melius; non obstinatè in ista sententia tot annis permansissem. Haec autem, charissime fili, ad te mittenda putaui: vt si fortè in reprehensionem meum libellum venire audires, iure ne an iniuria sermonibus variorum censorum tuus pater, qui depontanus senex, imò septuagenario propior, de multis bene mereri voluit, nec sibi suaeque valetudini tot annis afflictae pepercit, vapulet; videre atque hoc aequiori animo pati possis.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
