Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 56
Unproofread scanNot analysed yet
Esse in hoc quoque scripto barbara quaedam vocabula &à communi vsu Latini sermonis remota; res etiam exiliter &tenuiter explicatas, fateor: verum cum quibus mihi res sit, videndum, &dilucidè potius quàm ornatè ista explicanda fuerunt. Te medica cum diuinis, atque sacris &sanctis legum studiis coniungere laetor: atque vt, quod instituisti, facere pergas, paternè hortor. Aliquot septuagenarios hic pestis sustulit: &,quod Plinius scripsit pestilentiam senes non attingere, falsum esse ostendit. Si, quod aeternus Deus benignè auertat, mihi humanitus quid accideret, cùm Catarrhus etiam sub cane infestissimus sit, &saepe spiritum eripiat, aut si etiam inhumaniùs (ita vt in cadauerum multitudine fit) humatus dicerer: me hic, singulari Dei prouidentia, lecto affixum fuisse, memineris; atque ciues nostros amare, &de Republica bene in posterum mereri perges. Mense Augusto anni MDLXXXV. IO. CRATO A CRAFTHEIM, &c. CLARISSIMO viro, D. Petro Monauio Medico Caesareo S. D.