# Assertio pro libello suo Germanico 56

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/56

Esse in hoc quoque scripto barbara quaedam vocabula & à communi vsu Latini sermonis remota; res etiam exiliter & tenuiter explicatas, fateor: verum cum quibus mihi res sit, videndum, & dilucidè potius quàm ornatè ista explicanda fuerunt. Te medica cum diuinis, atque sacris & sanctis legum studiis coniungere laetor: atque vt, quod instituisti, facere pergas, paternè hortor. Aliquot septuagenarios hic pestis sustulit: &, quod Plinius scripsit pestilentiam senes non attingere, falsum esse ostendit. Si, quod aeternus Deus benignè auertat, mihi humanitus quid accideret, cùm Catarrhus etiam sub cane infestissimus sit, & saepe spiritum eripiat, aut si etiam inhumaniùs (ita vt in cadauerum multitudine fit) humatus dicerer: me hic, singulari Dei prouidentia, lecto affixum fuisse, memineris; atque ciues nostros amare, & de Republica bene in posterum mereri perges. Mense Augusto anni MDLXXXV. IO. CRATO A CRAFTHEIM, &c. CLARISSIMO viro, D. Petro Monauio Medico Caesareo S. D.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
