# Assertio pro libello suo Germanico 57

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/57

Ac propemodum hora, ea quae tibi in libello meo tanquam parum explicata aut scribendo deprauata notare, meque de his monere visum est, accepi. Vellem literas tuas paulò firmiorem me reperire; quàm sum. Planè enim me tibi satisfacere posse confiderem. Sed cum ea sim valetudine, vt nec ad libros, nec scriptum illud quod misi, respicere nunc possim, quid faciam? Satis autem certò scio, mihi nunquam in mentem venisse scribere: Contagij vocem apud Galenum in Epidemiis reperiri. Priuatas febres, seu ἰδιως πυρέτοῖς καταλαμβάνοντας ἐκ ἀνθρωποις καὶ χρὶς λοιμου, appellare pestilentes quasdam, è putredine ortas, ostendi. De contagiosis, quas ego publicas dixi, nihil scripsisse, saepe repeto. Cęterum pestilentes à putredine ortas, siue sint πραδὲς, siue plurimis perniciosae, discernere ab iis quae grauiter grassantur & verè pestilentes sunt, de illius sententia me colligere posse indicaui. Quod cos imitari: qui contagium tanquam effectum; contagionem verò tanquam causam exponunt. Ego quid de rebus ipsis sentiam, perspicuè ostendere conatus sum. Simne hoc assequutus, nescio.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
