Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 60
Unproofread scanNot analysed yet
Libentius verò &liberiùs vocabulo Latino contagionis, quàm contagij me vsum, fateor. De putredine totam disputationem sciens &prudens non attigi. Omnia mutare in libello, dum eum ad te mitterem, quae mutanda videbantur, cùm in summa valetudinis infirmitate vix relegere possem, non potui. Veniam vt spero dabunt aequi lectores: qui me ea valetudine esse sciunt; vt neque libros ipse adire, neque manibus diu sustinere oblatos possim: &satis esse putabunt me de pestilentibus febribus à putredine ortis; atque è contagione hausto inquinamento multis exitiosis, sententiam meam ostendisse. Ea quae corpus εὐέμπτωτον reddunt, generatim recensere facile est: verùm ad indiuidua quasi accommodare, non mediocris ingenij &iudicij perspicacitatis. Nihil dicam de prouidentia diuina: verùm εὐκαταφορίας istas, imò quòd quaedam corpora planè non afficiuntur, habere peculiares atque absconditas causas, non est dubium. De formulis Medicamentorum addendis, iam antea quo sim animo exposui: nec mutor. Nihil doctis praescribere volo. Indoctis autem &audacibus illa tradere, quid est nisi inscitiam armare? Verùm si tibi aliter visum fuerit, morem geram, cùm paulò firmiorem, quàm nunc est, valetudinem Deus concesserit. Haec subitò iis, quae in scheda tua annotaueras, mihique inspicienda transmiseras, pellectis dictaui. Vt satisfaciam infinitae iudiciorum multitudini, non laboro. Te ista in bonam partem accipere, operamque dare ne meus libellus cum meo dedecore exeat; etiam atque etiam desidero. Bene vale. Wratissauiae VI Septemb. anno CIƆIƆXXCV. Pag. 14. v.