# Assertio pro libello suo Germanico 7

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/7

Ego verò gùm ante annos XXXIII, in hac Republica Medicus, vt appellant, Physicus, seu Poliatrus essem; & officij mei ratio à me postularet, vt ciuibus meis in periculo contagionis pestilentiae constitutis, quantum in me esset, consulerem: Germanico scripto id quod potui feci. Cùm verò hoc tristissimo & afflictissimo meo, ac potius totius Reipub. tempore, quo hic lecto affixus iaceo, iterum pestilentia saeuiret; neque vel meus libellus extaret, vel alij hac in parte Reipubl. consulerent: rogatus ab amicis, qui aliquid nugas nostras esse putant, scriptum illud ante multos annos diuulgatum, quantum in temporis angustia atque valetudine aduersa, animi etiam multiplici tristitia fieri potuit, correxi: & typis describendum ἐκὼν ἀέκονται δὲ θυμῷ, cùm maiorem rationem ciuium quàm meae existimationis haberem, dedi. Prima autem editio tum in alias reprehensiones incidit; tum quasi ἀσιβείας crimen illi intentatum fuit: quòd prouidentiae diuinae parum tribuerem. Existimarunt enim quidam me nimium Astrologiae addictum, Pestis causam ad astra sola referre, atque statuere eorum ortus atque occasus, siderumque varios positus, vt in aëre, ita etiam in corporibus varias tempestates excitare. Etsi verò non diffitear, me tum temporis plusculum quàm velim siderali scientię tribuisse tamen nunquam à pietate discessi: neque o cale iiij diuinae prouidentiae atque gubernationi, siue nobis poenae immittantur, siue beneficiis cumulemur, metas posuisse.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
