# Johannes de Alta Silva de Thesauro et Fure Astuto 1.1-2

Johannes de Alta Silva, Johannes de Alta Silva de Thesauro et Fure Astuto, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-alta-silva/johannes-de-alta-silva-de-thesauro-et-fure-astuto/1.1

Fuit antiquo tempore rex quidam magnus et potens. Qui, colligendi thesauros cupidissimus, magnae altitudinis latitudinisque turrim auro, argento pretiosisque omnibus rebus usque ad summum repleverat. Habebat autem hic militem quem in multis fidelem expertus erat, cui et claves sui commisit thesauri. At miles thesaurum servandum suscipiens, cum iam multis annis evolutis labore et senectute fractus esset nec posset iam tumultum curamque curiae sustinere, regem rogabat ut suae debilitati senectutique parcens, claves thesauri reciperet seque sineret propriam redire domum liceretque sibi inter filios reliquum vitae suae tempus quietum agere et iucundum. Rex vero, cum militem optime de se meritum iudicaret, eum magnis donatum muneribus maestus tamen abire sivit. Receptis igitur clavibus, thesaurum iterum alii commisit servandum. Miles autem domum veniens curam sibi suaeque familiae sollicitus impendebat. Habebat hic multos filios, quorum primogenitus militari iam balteo cingebatur. Quem cum pater nimis tenere diligeret, omnes ei exposuit divitias iussitque large expendentem famam sibi et amicos divitiis comparare. Ipse vero, ex licentia paternis liberius largiusque utens rebus, equos, arma, vestes, ceteraque quibus magis adulescentium aetas delectari solet studuit comparare, amicos multos muneribus emens facile post munera ab amicitia recessuros. Brevi ergo tempore loculos patris minuit; exhausta pecunia, ad patrem redit dicitque se pecunias defecisse. Tunc demum pater recogitans secum paenitensque facti: "Quoniam," inquit, "te, fili, nimis et stulte dilexi, quicquid habebam tuae subdidi potestati. At tu cernens frenum tibi laxatum, temperantiae immemor ita omnia consumpsisti, ut nihil mihi praeter solam domum reliqueris. Quid ergo tibi magis faciam? Doleo quidem quod fama nomenque tuum in flore iuventutis deperit, sed unde te sustentem non habeo. Hoc tantum unum superest consilii, sed periculosum, ut si ea largitate qua prius vivere vis, turrim in qua regis positi sunt thesauri sub obscurae noctis silentio adeamus." Audito hoc filius: "Nullum," ait, "pater, quamvis grave sit periculum tecum subire refugio, modo ne desint divitiae, ne si illae defecerint, nominis quoque mei gloria evanescat." Consurgunt igitur ambo nocte, turrim adeunt, perforant malleis ferreis murum; intrat pater sublataque magna parte thesauri exit obstruitque foramen. Revertuntur domum onusti opibus alienis, et iuvenis iterum sua utitur largitate. Quandocumque iterum opus erat opibus ad thesaurum sibi notum revertebantur.

---

Johannes de Alta Silva, JOHANNES DE ALTA SILVA DE THESAURO ET FURE ASTUTO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/thesauro.html.
