# JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.103-104

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo., Lines 1.103-1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-plano-carpini/johannes-de-plano-carpini-libellus-historicus-ioannis-de-plano-carpini-qui-missu/1.103

Samogedi.
Inde procedentes venerunt ad Samogedos. Hii autem homines tantum de venationibus viuunt: tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum pellibus. Inde vltra procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quadam monstra qua per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba loquebantur more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex eis morantur ibidem. Cyrpodan vero eodem tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos etiam bello deuicit. Hii autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, pra dolore quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua leuant. Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra Armenos. [Hii videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta transiret, etiam quadam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant; et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem, remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. Inde procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgia: et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem. Inde procedentes ad terram Soldani Deurum, qui erat satis magnus et potens, cum eo pugnauerunt et deuicerunt. Inde procedentes vltra de bellando et vincendo vsque ad terram Soldani Halapia et nunc terram illam impugnant, nec postea vsque in hodiernum diem in terram suam fuerunt reuersi. Alius exercitus iuit contra terram Calif de Baldach, quam sibi etiam subdiderunt: Et quadraginta bisantia exceptis Baldachinis et aliis muneribus omni die dant pro tributi: Et omni anno pro Calif, vt ad eos veniat, nuncios mittunt: qui cum tributo munera magna mittit, rogans vt eum supportent. Ipse vero imperator munera accipit et nihilominus vt veniat mittit pro eo.

---

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/johannes.html.
