# JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.107-110

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo., Lines 1.107-1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-plano-carpini/johannes-de-plano-carpini-libellus-historicus-ioannis-de-plano-carpini-qui-missu/1.107

7. De terris quas eorum dominio subiugarunt.
Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt. Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris qua viriliter restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt cunctas si possunt sibi subiiciant nationes. Et hac sunt illa qua petunt ab eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et prafectus ille a quolibet homine qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem qua viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum quarebant similiter deportabunt.
Vrsi albi.
Reliquos autem secundum eorum consuetudinem numerauit, pracipiens vt vnusquisque tam paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset, tale tributum praberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnumnigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre, sed Teutonice dicitur illit [Vel Illic.]: Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt, sed habentur vt alia viles persona: et oportet vt eis munera magna prasentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenariis et centenariis. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna importunitate munera quarunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam a nunciis eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant. Sicut de Michaele et aliis actum est. Aliquos vero alliciunt, quos permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quarunt occasiones contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et aliis plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hares, filium vel fratrem nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi.

---

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/johannes.html.
