Latin
Lines 1.11-1.14
Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.11-14
Not analysed yet
Maxima niues in astate in Tartaria.
Cadunt etiam ibi eodem tempore maxima niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum tam maximes tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando equitare. Vnde cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos et principum appellantur) iacebamus in terra pra magnitudine venti prostrati, et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in hyeme nusquam pluit, sed in astate: et tam modicum, quod vix potest aliquando puluerem et radices graminum madidare. Grando etiam ibi sape maxiina cadit. Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam centum et quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in astate subito magnus calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt maxima niues, in alia autem parua. [Iter quinque mensium et dinudii.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus et dimidium ambulauimus) multo vilior est, quam dicere valeamus.
2. De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus personarum. Secundo de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus. Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus aliis est remota. Inter oculos enim et genas plusquam alii homines sunt lati. Gena etiam satis prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris statura. Barba fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum clericorum habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum similiter omnes radunt. Qua rasura corona pradicta iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam et prataxatam rasuram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero habet vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus parentibus generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post mortem ducere possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiose a parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda coniugia non migrant, nisi quis velit suam nouercam ducere in vxorem.