Latin
Lines 1.113-1.120
Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.113-120
Not analysed yet
8. Quomodo bello occurratur Tartaris.
Dicto de terris, qua obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum.
Primo scribendum est quid intendunt.
Secundo de armis et ordinatione acierum.
Tertio quomodo occurratur astutiis eorum in congressione.
Quarto de munitione castrorum et ciuitatum.
Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum.
Intentio Tartarorum est subiicere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam timent, idcirco se ad pugnam prapararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, qua iam ex pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan pradictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos occidentis, nisi forsan facerent ea, qua mandat Domino Papa, et potentibus ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, qua est hactenus inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant, quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles, omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur cultus dei, et anima pereunt, et corpora vltra quam credi possit multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore debiliores quam populi Christiani. In pradicta autem curia sunt bellatores et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum familiis eorum, de omni terra potestatis eorum. Vnius exercitus debet intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an. Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor annis vsque ad Comaniam. De Comania autem insultum facient in terras superius annotatas. Hac omnia firma sunt et vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedure tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram veneno: et propter hoc quieuerunt a preliis vsque nunc. Sed modo, quia positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipient praparare.