# JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.121-122

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo., Lines 1.121-1.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-plano-carpini/johannes-de-plano-carpini-libellus-historicus-ioannis-de-plano-carpini-qui-missu/1.121

Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.
Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere vel in seruitutem redigere, qua seruitus est intolerabilis nostra genti, et superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram; et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene, ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos. Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitiis faciunt illud idem. Et ita cum hominibus deuicta prouincia destruunt aliam terram. Nec est aliqua prouincia qua per se possit resistere eis: quia de omni terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores, et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras, vndique homines quarunt, et nullus congrue auxilium alteri potest prabere: quoniam ipsi cateruatim vndique quarunt homines et occidunt. Et si claudunt se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hac arma debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo manubrio.

---

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/johannes.html.
