# JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.125-126

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo., Lines 1.125-1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-plano-carpini/johannes-de-plano-carpini-libellus-historicus-ioannis-de-plano-carpini-qui-missu/1.125

Speculatores.
Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant alia acies Tartarorum retro, a dextris et a sinistris et semper debent mittere aciem contra aciem qua eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent praparare: plus enim fraudulentia quam fortitudine pugnant. Duces exercitus semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et eam destruant. Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alii loco eorum succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt damones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper vigilant, vt possint nocere. Homines vero tera qui Tartaros expectant, vel super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas, et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent, quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum.

---

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/johannes.html.
