# JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.59-66

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo., Lines 1.59-1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-plano-carpini/johannes-de-plano-carpini-libellus-historicus-ioannis-de-plano-carpini-qui-missu/1.59

Foemina Meta incognita eodem modo vestiuntur.
Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes, calceos, ocreas, et omnia opera qua de corio fiunt. Currus etiam ducunt et reparant camelos onerant, et velocissima sunt et strenua in omnibus operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliqua, sicut viri, sagittant.
5. De ipsorum Imperio.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primo de ipsius principio. Secundo de principibus eius. Tertio de dominio Imperatoris et principum. Terra quadam est in partibus Orientis, de qua dictum est supra, qua Mongol nominatur. Hac terra quondam quatuor populos habuit. Et vnus Yeka Mongol, id est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hii populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant: quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi.
Cygnis ortus et res gesta.
In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis. Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines furari, rapere, pradari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare non demittebat homines vero sua gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hac cum omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam illos deuicit.
Naymani.
Audientes itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem, qui fuerat strenuus valde, cuidabant tributum omnes nationes pradicta.

---

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/johannes.html.
