Latin
Lines 1.73-1.78
Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.73-78
Not analysed yet
Noua victoria litera.
Nunc autem eandem literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum [Vel Saruiur.] ,et contra terram Karauitarum [Vel Karanitarum.] ,et contra terram Voyrat [Vel Hudirat.] ,et contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos pugnasset, magnam partem terra Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod exercitui defecerunt expensa, et cum non haberent quod manducarent, pracipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos sagittis et machinis.
Argentum loco lapidum in hostem proiectum.
Et cum deficerent lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum, et maxime liquefactum. Ciuitas enim hac multis diuitiis erat plena. Et cum diu pugnassent, et eam bello vincere minime possent, fecerunt vnam magnam viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subito terram, eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et concidentes portas intrauerant ciuitatem: et occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terra pradicta Kytaoram suos homines prafecissent, in terram propriam sunt reuersi.
Cyngis salutator Imperator. Kyathaia pars in mari posita. Kytaorum litera et religio.
Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto factus est Imperator. Quandam autem partem terra Kytaorum, qua posita est in mari, vsque in hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et habent nouum et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant, et credunt vitam aternam, sed minime baptizantur. Scripturam nostram honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures. Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati.