# JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.8-10

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo., Lines 1.8-1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-plano-carpini/johannes-de-plano-carpini-libellus-historicus-ioannis-de-plano-carpini-qui-missu/1.8

Volentes igitur facta scribere Tartaroram, vt lectores facilius valeant inuenire, hoc modo per capitula describemus.
Primo quidem dicemus de terra. Secundo de hominibus. Tertio de ritu. Quarto de moribus. Quinto de ipsorum imperio. Sexto de bellis. Septimo de terris quas eorum dominio subiugauerant. Octauo quomodo bello occurratur eisdem.
De terra possumus hoc modo tractare. In principio quidem dicemus de situ ipsius: secundo de qualitate: tertio de dispositione aeris in eadem. Terra vero pradicta est in ea posita parte Orientis in qua oriens sicut credimus coniungitur Aquiloni. [Al. Solanganorum. Oceanus ab Aquilone.] Ab Oriente autem est terra posita. Kyraiorum et etiam Solangorum: a meridie sunt terra Saracenorum inter Occidentem et Meridiem Huyrorum. Ab Occidente prouincia Naymanorum; ab Aquilone mari oceano circundatur. Hac vero in parte aliqua est nimium montuosa, et in aliqua est campestris, sed fere tota adimxta glarea, raro argillosa, plurimum est arenosa. In aliqua parte terne sunt aliqua modica silua: alia vero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua decoquunt et sedent tam imperator quam principes et alii ad ignem factum de boum stercoribus et equorum. Terra autem pradicta non est in parte centesima fructuosa: nec etiam potest fructum portare nisi aquis fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui ibidem sunt pauci: flumina vero rarissima vnde ibidem villa sunt pauca; nec aliqua ciuitates excepta vna, qua esse dicitur satis bona; nos autem non vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium diem, cum apud Syram ordam essemus, qua curia est maior imperatoris eorum. Et licet alias infructuosa sit, quamuis non multum tamen competenter est alendis pecoribus apta. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media etiam astate quando in aliis partibus solet calor maximus abundare; ibi sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur.

---

Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/johannes.html.
