Latin
Lines 1.89-1.94
Johannes de Plano Carpini, JOHANNES DE PLANO CARPINI LIBELLUS HISTORICUS IOANNIS DE PLANO CARPINI, qui missus est Legatus ad Tartaros anno Domini 1246. ab Innocentio quarto Pontifice maximo. 1.89-94
Not analysed yet
Burutabeth regio.
Et dum reuerteretur exercitus ille, venit ad terram Burutabeth, quos bello vicerunt: qui sunt Pagani. Qui consuetudinem mirabilem imo potius miserabilem habent. Quia cum aliquis patrum suorum humana natura debitum exsoluit, omnem congregant parentelam, et comedunt eum.
Incolarum mores.
Isti pilos in barba non habent: immo quoddam ferrum in manibus portant, cum quo barbam simper depilant, si forte aliquis crinis crescit in ipsa: et multum etiam deformes sunt. Inde exercitus ille reuertebatur in terram suam.
Terra Kergis Orientalis.
Cyngis can etiam eo tempore quo diuisit exercitus illos, misit in expeditione contra Orientem per terram Kergis, quos bello non vicit: et vsque ad Caspios montes peruenit, montes autem illi sunt de lapide adamantino. Vnde eorum sagittas et arma ferrea ad se traxerant. Homines inter Caspios montes conclusos viderunt, quia iam montem fregerunt: sed nubes quadam erat posita ante ipsos, ad quam accedere non poterant vllo modo quia statim moriebantur, cum perueniebant ad illam. Sed antequam peruenirent ad pradictum montem plusquam per mensem vastam solitudinem transierunt. Inde procedentes adhuc contra Orientem plusquam per mensem per magnum desertum iuerunt. Et peruenerunt ad quandam terram, vbi viderunt vias tritas, sed nullum hominem noterant inuenire. Sed tantum quasiuerant per terram, quod inuenerunt hominem cum vxore sua; quos ante Cyngis can adduxerunt. Et cum interrogasset vbi essent homines terra illius, responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Cyngis can retenta vxore misit viram illum cum nunciis suis mandans hominibus illis vt venirent ad mandatum ipsius. Illi vero euntes ad eos, narrauerunt omnia qua Cyngis can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum suum faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub terra et venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subito super eos plurimos occiderunt. At illi, Cyngis can videlicet et sui fugam ineuntes, terram exierunt pradictam. Illos tamen homines, virum scilicet et mulierum secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.] Interrogati vero quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et aliis instrumentis, vt illum sonitum non audirent. Et dum Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestia eos contigit inuenire: qua accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest, exceptis stercoribus, proiiciatur. Et deinde in terram propriam est reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, qua Tartari non violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi. Vnde ante electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alii, qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios, et centenarios et Decanos debeat eorum exercitus ordinari. Post hoc ab ictu tonitrui est occisus, peractis suis ordinationibus and statutis. Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus.