# Sphaera 10

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/10

Si quis autem considerabit diuersas regionum naturas, & diuersarum gentium ingenia, quam aliam causam huius dißimilitudinis ostendere poterit, quàm coeli naturam? Vnde facile iudicari potest in miscendis temperamentis corporum atque ingeniorum inter alias causas etiam luminis naturam concurrere. Neque ego nihil educationem, consuetudinem, institutionem, leces atque consilia in regendis inclinationibus istis proficere iudico, sed haec quoque pono in hoc genere actionum, quod à natura proficiscitur. Alterum genus est actionum, quae supra naturam existant in homine diuinitus. Hoc est enim Christianae mentis intelligere ac sentire, diuinitus homines custodiri atque gubernari: etsi autem ita gubernat Deus, vt naturae suas partes etiam aliquo modo relinquat, tamen multa corrigit in natura, & multarum rerum euentus concedit alios, quàm quales proponit natura. Neque enim Moses beneficio astrorum seruatus est, cum euaderet via per mare patefacta: neque Petrus cum per Angelum è carcere educeretur, siderum beneficio liberatus est: neque Paulus ex hoste Euangelij potestate astrorum pius factus est.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
