# Sphaera 15

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/15

scriberem, quàm ad te, vt intelligeres nos cum ipsis recordationem tuae amicitiae coniungere. Quanquam extant & publica quaedam monumenta tua, quae nos de tuis virtutibus atque pulcherrimis stu dus admonent. Habemus enim Aristotelem tuo beneficio emendatiorem, ac nitidiorem, quem scis me valde mirari, amare atque colere. Sed nunc magis amo, postquam habeo in vestibulo operum eius, nomen hominis amicißimi asscriptum. Vtinam verò contingat mihi aliquado otium ad hûnc autorem illustrandum atque ornandum, quemadmodum tu instituisti magna cum laude facere. Accipio enim te libros aliquot longe foelicius enarraße, quàm solebant isti, qui paulo ante hanc aetatem non natiuam Aristotelis faciem, sed vix exiguam vmbram nobis ostendebant: nec tradebant Philosophiam, hoc est, sapienter dicendi & iudicandi scientiam, sed hanc oppresserant ociosis & inanibus argutiis, quae nihil ad iudicandum de ciuilibus, aut aliis magnu rebus proderant. Sed haec alias. Bene vale. Vitebergae, Mense Augusto. Anno M.D. XL.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
