# Sphaera 17

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/17

Linea verò recta transiens per centrum sphaerae, applicans extremitates suas ad circunferentiam ex vtraque parte, circa quam Sphaera voluitur, dicitur axis sphaerae. Duo verò puncta axem terminantia dicuntur poli sphaerae. Scholium. Verba Euclidis lib. 11. sunt, Σφαῖ ρά ὅσιν, ὅταν ἡμικυκλίου μθνούσης τῆς διαμέτρον πεαιενεχθὲν τὸ ἢμικύκλιον, εἰς τὸ αὐτὸ πάλιν ἀποκατασαθῆ, ὅθω ὕρξατο φέρεσθαι τὸ ποάιληφθὲν χῆμα. Hoc est, Sphaera est, quando semicirculi manente dimetiente, circunductus semircirculus, in seipsum rursus reuoluitur. vnde incepit circum assumpta figura. Huius definitionis sententia patet in sequentibus figuris. Porro hic Euclides autor satis notus in scholis. Theo dosius verò non item. eius recenset scripta Suidas, sed nihil praeterea. extant illius quaedam è Graeco versa. Phaera autem mundi dupliciter diuiditur, secundum substantam, & secundum accidens. Secundum substantiam, in Sphaeras nouem, scilicet, Sphaeram nonam, quae primus motus, siue primum mobile dicitur: & in Sphaeram stellarum fixarum, quae firmamentum nuncupatur: & in septem Sphaeras septem Planetarum, quarum quaedam sunt maiores, quaedam minores, secundum quod plus accedunt vel recedunt à firmamento.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
