# Sphaera 22

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/22

Circa elementarem quidem regionem aethaerea regio lucida ab omni variatione, sua immutabili essentia, immunis existens, motu continuo circulariter incedit, & haec à Philosophis quinta nuncupatur essentia. Cuius nouem sunt sphaerae, sicut in proximo praetractatum est, scilicet Lunae, Mer curij, Veneris, Solis, Martis, Iouis, Saturni, stellarum fixarum, & coeli vltimi. Istarum autem sphae rarum, quaelibet superior inferiorem sphaericè circundat. Quarum quidem duo sunt motus. Vnus est coeli vltimi super duas axis extremitates, scilicet, polum arcticum & antarcticum, ab oriente per occidentem iterum rediens in orientem, quem aequinoctialis circulus per medium diuidit. Est etiam alius inferiorum sphaerarum motus per obliquum huic oppositus super polos suos distantes à primis xxiij. gradibus & xxxiij. minutis, sed primus omnes alias sphaeras secum impetu suo rapit intra diem & noctem circa terram semel: illis tamen contra nitentibus, vt octaua Sphaera in centum annis gradu vno. Hunc siquidem motum secundum diuidit per medium zodiacus, sub quo quilibet separtem planetarum Sphaeram habet propriam, in qua 8 ii defertur motu proprio contra coeli vltimi motum, & in diuersis spacus temporum ipsum metitur, vt Saturnus in xxx. annis. Iupiter in xij. Mars in duobus. Sol in cedxv. diebus & sex horis fe SEI. re. Venus & Mercur ius similiter ferè cum Sole. Luna ve rò in. xx vij. diebus & octo horis. Coelum moueri circulariter, & esse fi

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
