Latin
Cap. III
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 25
Unproofread scanNot analysed yet
πκυ poßibilia, scilicet, quod aliquis locus esset vacuus, &corpus sine loco: quorum vtrunque est falsum, sicut patet in angulis eleuatis &circunuolutis. Item sicut dicit Alfraganus, Si coelum esset planum, aliqua pars coeli esset nobis propinquior alia, illa scilicet, quae esset supra caput nostrum: igitur stella ibi existens esset nobis propinquior, Sed quae nobis quàm stella in ortu vel occasu. propinquiora sunt maiora videntur, ergo Sol vel alia stella existens in medio coeli maior deberet videri, quàm in ortu existens vel in occasu.