Latin
Cap. III
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hominibus existentibus versus septentrionem quaedam stellae sunt sempiternae apparitionis, scilicet, quae propinque accedunt ad polum arcticum: aliae verò sunt sempiternae occultationis, sicut illae quae sunt propinquae polo antarctico. Si igitur aliquis procederet à septentrione versus austrum, in tantum posset procedere, quod stellae, quae prius erant ei sempiternae apparitionis, ei iam tenderent in occasum: &quanto magis accederet ad austrum, tanto plus mouerentur in occasum. Ille iterum idè homo posset videre stellas, quae prius fuerant ei sempiternae occultationis. Et econuerso contingeret alicui procedenti ab austro versus septentrionem. Huius autem rei causa est tantum tumor ter rae. Item si terra esset plana ab oriente in occiden tem, tam cito oriretur stellae occidentalibus quàm orientalibus, quod patet esse falsum. Item si terra esset plana à septentrione in au strum &econtra, stellae quae essent alicui sempiternae apparitionis, semper apparerent eidem quocunque procederet: quod falsum est: sed quod pla na sit, prae nimia eius quantitate hominum visui apparet.