# Sphaera 3

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/3

Videmus enim paucißima scripta vetustatem ferre, praesertim in scholis, vbi morosißime iudicari solet. At hic libellus multis iam seculis maxima cum approbatione doctorum omnium legitur. Quare & nos curemus eum, per manus acceptum à maioribus tradere posteris, & tanquam opus publicum com munibus studijs conseruemus, vt in scholis aditum iuuenibus ad pulcherrimas artes, quarum elementa tradit, ostendat. Nam si existimamus illarum artium cognitionem vtilem in vita esse, magnopere nobis haec monumenta conseruanda sunt, quae aditum ad eas patefaciunt. Quis est autem tam ferreus, tam sine sensu vllo, vt non aliquando suspiciens coelum, & pulcherrima in eo lumina intuens, admiretur tam varias vices, quae motibus conficiuntur: nec cupiat quasi vestigia illorum motuum, videlicet certam rationem diuinitus ostensam cognoscere? Neque enim res tam variae, tamque procul positae, aut inquisitae essent, aut acie ingenij huma ni perspectae, nisi Deus studia quorundam summorum virorum & excitasset & prouexisset.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
