# Sphaera 30

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/30

Instrumentum quo & rotunditas ter rae secundum latitudinem probatur, & facillimè omnia ea, quae autor in tertio capite de diebus artificialibus tradit diudicantur. Quòd aqua sit rotunda. Cap. VI. Quòd autem aqua habeat tumorem & accedat ad rotunditatem, sic patet, Ponatur signum in littore maris, & exeat nauis à portu, & in tantum elongetur, quòd oculus existentis iuxta peden mali non poßit videre signum, stante verò naui, oculus eiusdem existentis in summitate mali, bene videbit signum illud.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
