# Sphaera 32

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/32

Si enim terra magis accederet ad firmamentum in vna parte quàm in alia, sequeretur quòd aliquis existens in illa parte superficiei terrae, quae magis accederet ad firmamentum non vi deret coeli medietatem. Sed hoc est contra Ptolemeum, & omnes Philosophos dicentes, quod vbicunque existat hoeea eis mo, sex signa ei oriuntur, & sex occidunt, & medietas coeli semper apparet ei, medietas verò occultatur. Illud item est signum, quod terra sit tanquam centrum, & punctus respectu firmamenti: quia si terra esset alicuius quantitatis respectu firmamenti, non contingeret medietatem coeli videri.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
