# Sphaera 33

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/33

Item, si intelligatur superficies plana super cen trum terrae, diuidens eam in duo aequalia, & ipsum per consequens firmamentum: Oculus igitur existens in terrae centro videret medietatem coeli, & idem existens in superficie terrae videret eandem medietatem. Ex his col ligitur quod insensibilis est quantitas terrae, quae est à superficie ad centrum, & per consequens quantitas totius terrae insensibilis est respectu firmamenti. Dicit etiam Alfraganus, quod minima stellarum fixarum visu notabilium maior est tota terra: sed ipsa stella respectu totius firmamenti est sicut punctus & centrum: multo igitur fortius. terra est punctus respectu firmamenti, cum sit minor ea. De immobilitate terrae. Cap. VIII. Vod autem terra in medio omnium teneatur immobiliter, cum sit summe grauis, sic persuadere videtur eius grauitis. Omne graue naturaliter tendit ad centrum. Centrum quidem punctus est in medio firmamenti. Terra igitur cum sit summe grauis ad punctum illum naturaliter tendit. Item, quicquid à medio mouetur versus cir cumferentiam coeli ascendit: terra à medio mouetur, igitur ascendit: quod pro impoßibili relinquitur. De quantitate absoluta terrae. Cap. IX.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
