# Sphaera 35

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/35

Deinde datis vnicuique 360 gra duum tot stadijs, terreni orbis ambitus inuentus erit. Ex his autem, iuxta circuli & diametri Regulam Diameter terrae sic inueniri poterit, aufer vigesimam secundam partem de circuitu terrae, & remaneniis tertia pars, hoc est, 8o 181. stadia & semis, & tertia pars vnius stadij erit terreni orbis Diameter siue spi ßitudo. Scholium. Quidam Codices post Ambros. habent Macrob. Vide an tres hi sint, an duo, an vnus. Vnus enim Macrobis habet haec tria nomina, apud quem haec leges de ambitu terrae lib. in Som. Scip.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
