# Sphaera 37

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, LIBER SE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/37

LI CIRCVLO. St igitur E aequinoctialis, circulus quidam, diuidens sphaeram in duo aequalia secundum quamlibet sui partem, aeque distans ab vtroque polo. Et di citur aequinoctialis, quoniam quando Soltransit per illum (quod est bis in anno, in principio Arieuis scilicet, & in principio Librae) est aequinoctium in vniuersa terra. Vnde etiam appellatur aequator diei & noctis, quia adaequat diem artificialem nocti. Et dicitur cingulum primi motus. Vnde sciendum quod primus motus est motus primi mo bilis, hoc est, nonae sphaerae siue caeli vltimi, qui est ab oriente per occidentem, rediens iterum in orientem: qui etiam dicitur motus rationalis, ad simi litudinem motus rationis, qui est in microcosmo, id est, in homine, scilicet quando fit consideratio à creatore per creaturas in creatorem, ibi sistendo. Secundus motus est firmamenti & Planetarum, contrarius huic, ab occidente per orientem iterum rediens in occidentem, qui motus dicitur irrationalis siue sensualis, ad similitudinem motus microcosmi, qui est a corruptibilibus ad creatorem iterum rediens ad corruptibilia.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
