Latin
LIBER SE
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 38
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur ergo cingulum primi motus, quia cingit siue diuidit primum mobile scilicet, sphaeram nonam in duo aequalia, aequè distans à polis mundi. Vnde notandum, quod polus mundi, qui nobis semper apparet, dicitur po lus septentrionalis, arcticus vel borealis. Septentrionalis dicitur à septentrione, hoc est, à minori vrsa, qui dicitur à septem &trion, quod est bos: quia septem stellae, quae sunt in ursa tardè mouentur ad modum bouis, cum sint propinquae polo. Vel dicuntur illae septem stellae, septentriones, quasi septem teriones, eò quod terunt vartes circa polum. Arcticus quidem dicitur ab ἄρκτς, quod est vrsa. Est enim iuxta maiorem vrsam. Borealis verò dicitur, quia est in illa parte, à qua venit boreas. Polus verò oppositus dicitur antarcticus, quasi con tra arcticum positus. dicitur &meridionalis, quia ex parte meridiei est: dicitur etiam australis, quia est in illa parte à qua venit auster. Ista igitur duo puncta in firmamento stabilia, dicuntur poli mundi, quia sphaerae axem terminant, &ad illos voluitur mundus, quorum vnus semper nobis apparet, reliquus verò semper occultatur.