# Sphaera 4

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/4

Itaque cum ducat homines natura ad has artes, prorsus humana mente carere iudicandi sunt, qui pulchritudine illarum rerum, & cognitionis uauitate nihil afficiuntur. Ac praeclare Plato ait astronomiae causa oculos hominibus datos esse. Volebat enim significare in omnibus corporibus nihil esse pulchrius, quam illa coelestia lumina, & homines natura ad hanc pulchritudinem fruendam praecipue rapi, ac mihi quidem oculi ipsi cognationem vel maximam cum sideribus habere videntur. Vt enim in mundo lucet Sol, ita in ho mine, quem nonnulli propter plurimas similitudines μακρὸν νόσμοι vocauerunt, sua quaedam lumina, velut sidera condita sunt. Itaque qui cognata illa lumina fastidiunt, non considerant naturae opificium, eamque ob causam digni erant, quibus eruerentur oculi, cùm his ad hanc rem vti nolint, ad quam praecipue conditi sunt, praesertim cum illa cognitio admoneat etiam nos de Deo, & de immortalitate nostra. Neque enim fieri potest, quin statuat humanus animus, mentem aliquam esse, quae regat & gubernet omnia, si animaduerterit illos ratos cursus, & leges magnorum orbium & stellarum. Nihil enim tale casu, aut alia vi vlla sine mente existere aut constare potest. Quare si Astronomia confirmat hanc de A iij Googli Deo opinionem in animis hominum, Plato non solum erudite, sed etiam religiose dixisse iudicandus est. Astronomiae causa nobis oculos datos esse. Sunt enim certe ob hanc causam praecipue dati, vt ad quaerendam aliquam Dei notitiam duces essent. Proinde ex philosophis soli isti, qui Astronomiam aspernati sunt, ex professo fuerunt α θεοι, & sublata prouidentia, etiam immortalitatem animorum nostrorum sustulerunt: qui si attigissent hanc doctrinam, manifesta Dei vestigia in natura deprehendissent: quib.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
