Latin
LIBER SE
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 40
Unproofread scanNot analysed yet
Nomina autem signorum, ordinatio, &numerus in his patent versibus, Sut Aries, Taurus, Gemini, Cancer, leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces. Quodlibet autem signum diuiditur in 30. gradus. Vnde patet, quòd in toto Zodiaco sunt 360. radus. Secundum autem astronomos iterum quilibei radus diuiditur in 60. minuta, quodlibet mi nutum in 8o. secunda, quodlibet secundum in 60. tertia, &sic deinceps vsque ad decem. Et sicut di uiditur Zodiacus ab astronomo, ita &quilibet circulus in sphaera, siue maior siue minor in partes consimiles. Cùm omnis etiam circulus in sphaera praeter xodiacum intelligatur sicut linea vel circunferen tia, solus zodiacus intelligitur vt superficies, habens in latitudine sua duodecim gradus, de cuiusmodi gradibus iam locuti sumus. Vnde patet, quod quidam mentiuntur in Astrologia dicentes, signa esse quadrata: nisi abutentes nomme, idem appellent quadratum &quadrangulum. Signum enim habet gradus xxx. in longitudine, xij verò in latitudine.