# Sphaera 41

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, LIBER SE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/41

Linea autem diuidens zodiacum in circuitu, ita quod ex vna parte sui relinquat sex gradus, & ex alia parte alios sex, dicitur linea ecliptica, quoniam quando Sol & Luna sunt linealiter sub illa, contingit eclipsis solis aut lunae. Solis, vt si fiat nouilunium, & Luna interponatur rectè inter aspectum nostrum, & corpus solare. Lunae, vt in ple nilunio, quando Sol Lunae opponitur diametraliter. Vnde eclipsis Lunae ni hil aliud est, quàm! interpositio terrae in ter corpus Solis & Lunae. Sol quidem semper decurrit sub ecliptica, omnes verò alij Planetae declinant, vel versus septentrionem, vel versus austrum: quandoque autem sunt sub ecliptica. Pars verò Zodiaci, quae declinat ab aequinoctiali versus septentrionem, dicitur septentrionalis, vel borealis, vel arctica. Et illa sex signa, quae sunt à principio arietis vsque ad finem virginis, dicuntur signa septentrionalia vel borealia. Alia verò pars zodiaci, quae declinat ab aequinoctiali versus meridiem, dicitur meridionalis, vel australis, vel antarctica. Et sex signa quae sunt à principio librae vsque in finem piscium, dicuntur meridionalia vel australia. Cum autem dicitur, quod in ariete est sol, vel in alio signo, sciendum, quod haec propositio, in, sumitur pro sub, secundum quod nunc accipimus stgnum.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
