Latin
LIBER SE
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 42
Unproofread scanNot analysed yet
In alia autem significatione dicitur signum pyramis quadrilatera, cuius basis est illa superficies, quam appellamus signum, vertex verò eius est in centro terrae. Et secundum hoc proprie loquendo possumus dicere Planetas esse in signis. Tertio modo dicitur signum, vt intelligantur sex circuli transeuntes per polos zodiaci, &per prin cipia xij signorum. illi sex circuli diuidunt totam superficiem sphaerae in xij partes, latas in medio, arctiores verò iuxta polos Zodiaci: &quaelibet pars talis dicitur signum, &nomen habet speciale à nomine illius signi, quod intercipitur inter suas duas lineas. Et secundum hanc acceptionem stellae, quae sunt iuxta polos extra zodiacum, dicuntur esse in signis. Iam intelligatur corpus quoddam, cuius basis sit signum, secundum quod nunc vltimo accipimus signum: acumen vero eius sit super axem zodiaci: Tale igitur corpus in quarta significatione dicitur signum, secundum quam acceptionem totus mundus di uiditur in duodecim partes aequales, quae dicuntur signa, &sic quicquid est in mundo, est in aliquo signo.