# Sphaera 43

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, DE DVOBVS COLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/43

DE DVOBVS COLV RIS Cap. III. Vnt autem alij duo circuli maiores in sphaera, qui dicuntur Coluri, quorum of ficium est distinguere solstitia & aequinoctia. Dicitur autem colurus à κῶλολου Graece, quod est membrum: & &ρος, quod est bos sylue ster, quia quemadmodum cauda bouis syluestris erecta, quae est eius membrum, facit semicirculum & non perfectum, ita colurus semper apparet no bis imperfectus, quoniam solùm vna eius medietas apparet, alia vero nobis occultatur.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
