# Sphaera 44

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, DE DVOBVS COLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/44

Colurus igitur distinguens solstitia transit per polos mundi, & per po Nos zodiaci, & maxismas solis declinationes, hoc est, per primos gra dus cancri & capricorni. Vnde primus punctus cancri vbi colurus iste intersecat zodiacum, dicitur punctus solstitij aestiualis: quia quan do Solest in eo, est solstitium aestiuale, & non potest Sol magis accedere ad zenith capitis nostri. Est autem zenith punctus in firmamento directè suprapositus capitibus nostris. Arcus verò coluri, qui intercipitur inter punctum solstitij aestiualis & aequinoctialem, appellatur maxima Solis declinatio. Et est secundum Ptolemaeum 23. graduum & 51.minutorum. Secundum Almeonem vero 23. graduum, 3; minutorum. Similiter primus punctus capricorni, vbi idem colurus ex alia parte intersecat zodiacum, dicitur punctus solstitij hyemalis, & arcus coluri interceptus, inter punctum illum & aequinoctialem dicitur alia maxima Solis declinatio, & est aequalis priori. Alter quidem colurus transit per polos mundi, & per prima puncta arietis & librae, vbi sunt duo aequinoctia: vnde appellatur colurus distinguens aequinoctia. Isti autem duo coluri intersecam sese super polos mundi ad angulos rectos sphaerales.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
