# Sphaera 46

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/46

Cap. V Orizon verò est circulus diuidens inferius hemisphaerium à superiori, vnde appellatur horizon, id est, termmator visus. Dicitur etiam horizon circulus hemisphaerij, eadem de causa. Est autem duplex horizon, rectus & obli quus siue decliuis. Rectum horiz ontem & sphaeram rectam habent illi, quorum zenith est in aequinoctiali, quia illorum horizon est circulus transiens per polos mundi, diuidens aequinoctialem ad angulos rectos sphaerales, vnde dicitur horizon rectus & sphaera recta. Obliquum horizontem siue decliuem habent illi, quibus polus mundi eleuatur supra ho rizontem: & quoniam illorum horizon intersecat aequinoctialem ad angulos impares & obliquos dicitur horizon obliquus, & sphaera obliqua siue decliuis. Zenith autem capitis nostri semper est polus horizontis. Vnde ex his patet, quod quanta est eleuatio poli mundi super horizontem, tanta est distantia zenith ab aequinoctiali. quod sic patet. Cum in quolibet die naturali vterque colurus bis iungatur meridiano, siue idem sit, quod meridianus, quicquid de vno probatur, & de reliquo.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
