# Sphaera 47

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/47

Sumatur igitur quarta pars coluri distinguentis solstitia, quae est ab aequi noctiali vsque ad polum mundi: sumatur iterum quarta pars eiusdem coluri, quae est a Zenith vsque ad horizontem, cùm zenith sit polus horizontis. Istae duae quartae, cùm sint quartae eiusdem circuli, inter se sunt aequales: sed si ab aequalibus aequalia demantur vel idem commune, residua erunt aequalia. dempto commum igitur arcu, scilicet, qui est inter zenith & polum mun di, residua erunt aequalia, scilicet, eleuatio poli mundi supra horizontem, & distantia Xenith ab aequinoctiali. dby ( De quatuor circulis minoribus.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
