Latin
Cap. V
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 48
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Icto de sex circulis maioribus, dicendum est de quatuor minoribus. Notan dum igitur, quod Sol existens in primo puncto cancri, siue in puncto solstitij aestiualis, raptu firmamenti describit quendam circulum, qui vltimo descriptus est à sole ex parte poli arctici. Vnde appellatur circulus solstitij aestiualis ratione superius dicta, vel tropicus aestiualis, à ζοπὶ, quod est conuersio, quia tunc Sol incipit se conuertere ad nferius hemisphaerium, &recedere à nobis. Sol uerum existens in primo puncto capricorm siue solstitij hyemalis, raptu firmamenti describit quemdam circulum, qui vltimo describitur â Sole ex parte poli antarctici: vnde appellatur circulus sol stitij hyemalis, siue tropicus hyemalis, quia tunc Sol conuertitur ad nos. Cum autem zodiacus declinet ab aequinoctiali, &polus Zodiaci declinabit à polo mundi. Cum igitur moueatur octaua Sphaera &zodiacus qui est pars octauae sphaerae, mouebitur circa axem mundi, &polus zodiaci mouebitur circa polum mundi.