# Sphaera 49

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/49

Iste igitur circulus, quem describit polus zodiaci circa polum mundi arcticum, dicitur circulus arcticus. Ille verò circulus, quem describit alter polus zodiaci, circa polum mundi antarcticum, dicitur circulus antarcticus. Scholion. Arcticorum orbium descriptio haec multum diuersa est ab ea, quam Proclus & alij habent. Quanta est etiam maxima solis declmatio, scilicet ab aequinoctiali, tanta est distantia poli mundi ad polum zodiaci. quod sic patet, Sumatur colurus distinguens solstitia, qui transit per polos mundi & per polos zodiaci, cum igitur omnes quartae vnius & eiusdem circuli inter se sint aequales, quarta huius coluri, quae est ab aquinoctiali, vsque ad polum mundi erit aequalis quartae eiusdem coluri, quae est à primo puncto cancri vsque ad polum zo diaci: igitur ab illis Rl aequalibus dempto communi arcu, qui d est à primo puncto cancri vsque ad polum mundi, residua erunt aequalia, scili cet, maximà solis declinatio & distantia poli mundi ad polum zodiaci. Cum autem circulus arcticus secundum quamlibet sui partem aeque distet à polo mundi, patet quod illa pars coluri, quae est inter primum punctum cancri & circulum arcticum, ferè est dupla ad maximam solis declinationem, siue ad arcum eiusdem coluri, qui intercipitur inter circulum arcticum & polum mundi arcticum, qui etiam arcus aequalis est maximae solis declinationi. Cum enim Colurus iste sicut alij circuli in sphaera sit 360. graduum, quarta eius erit 90. graduum. Cum igitur maxima solis declinatio secundum Ptolemaeum sit 23. graduum & 5i. minutorum, & totidem graduum sit arcus, qui est inter circulum arcticum & polum mundi arcticum, si ista duo simul iuncta quae ferè faciunt 48. gradus subtrahantur à 90. residuum erum 42. gradus, quantus est arcus coluri, qui est inter primum punctum cancri & circulum arcticum: & sic patet, quod ille arcus ferè duplus est ad ma ximam solis declinationem.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
