# Sphaera 5

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/5

animaduersis coacti essent fateri, mente aliqua hanc rerum vniuersitatem & conditam esse, & gubernari. Sed si quis etiam autoritatem requirit ex sacris literis, quae haec studia commendet, habet in Genesi testimonium grauißimum, vbi scriptum est, Erunt in signa, tem pora, dies, & annos. Quomodo autem conficiet nobis Sol annos, nisi obseruato circulo, descriptis spacijs atque interuallis cursus ac temporum? Quare coelestis illa vox hortatur nos ad obseruandos coe lestium corporum motus. Quid commemorem vtilitates publicas, qualis futura esset hominum vita, si non haberemus descriptam temporum rationem? si non haberemus in historia, aut rebus gerendis annorum numerum?

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
