Latin
DE QVINQVE ZONIS
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 50
Unproofread scanNot analysed yet
DE QVINQVE ZONIS. Cap. VII. Quinoctialis cum quatuor circulis mino Ae ribus dicuntur quinque paralleli, quasi aequidistantes: non quia quantum primus distat à secundo, tantum secundus dictet à tertio, quia hoc falsum est, sicut iam patuit: sed quia quilibet duo circuli simul iuncti secundum quamlibet sui partem aequè distant ab inuicem. &dicuntur parallelus aequinoctialis, parallelus solstitij aestiualis, parallelus solstitij hyemalis, parallelus arcticus, et parallelus antarcticus. Notandum etiam quòd quatuor paralleli minores, scilicet duo tropici, ¶llelus arcticus ¶llelus antarcticus distingunt in coelo quinque zonas siue regiones.