# Sphaera 50

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, DE QVINQVE ZONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/50

DE QVINQVE ZONIS. Cap. VII. Quinoctialis cum quatuor circulis mino Ae ribus dicuntur quinque paralleli, quasi aequidistantes: non quia quantum primus distat à secundo, tantum secundus dictet à tertio, quia hoc falsum est, sicut iam patuit: sed quia quilibet duo circuli simul iuncti secundum quamlibet sui partem aequè distant ab inuicem. & dicuntur parallelus aequinoctialis, parallelus solstitij aestiualis, parallelus solstitij hyemalis, parallelus arcticus, et parallelus antarcticus. Notandum etiam quòd quatuor paralleli minores, scilicet duo tropici, & parallelus arcticus & parallelus antarcticus distingunt in coelo quinque zonas siue regiones.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
