Latin
DE QVINQVE ZONIS
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 52
Unproofread scanNot analysed yet
Illae ve ro duae zonae, quae circunscribuntur à circulo arctico, &circulo antarctico circa polos mundi, inhabitabiles sunt propter nimiam frigiditatem, quia Sol ab eis maxime remouetur. Similiter intelligendum est de plagis terrae illis directe suppositis. Illae autem duae zonae, quarum vna est inter tropicum aestiualem &circulum arcticum, &reliqua, quae est inter tropicum hyemalem &circulum antarcticum, habitabiles sunt, &temperatae caliditate torridae zonae existentis inter tropicos, &frigiditate zonarum extremarum, quae sunt circa polos mundi. Idem intellige de plagis terrae illis directe supposius.