# Sphaera 52

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, DE QVINQVE ZONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/52

Illae ve ro duae zonae, quae circunscribuntur à circulo arctico, & circulo antarctico circa polos mundi, inhabitabiles sunt propter nimiam frigiditatem, quia Sol ab eis maxime remouetur. Similiter intelligendum est de plagis terrae illis directe suppositis. Illae autem duae zonae, quarum vna est inter tropicum aestiualem & circulum arcticum, & reliqua, quae est inter tropicum hyemalem & circulum antarcticum, habitabiles sunt, & temperatae caliditate torridae zonae existentis inter tropicos, & frigiditate zonarum extremarum, quae sunt circa polos mundi. Idem intellige de plagis terrae illis directe supposius.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
