# Sphaera 56

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/56

SCHOLIVM. Corrupta scriptura, & Graeci sermonis imperitia au torem hunc bonum & apprimè doctum astrologum miserabiliter fefellit. est enim nic legendum Acronychus, non Chro nicus. Chronici enim significatio illi rei nullo modo conuenit, sed Acronychi rectè. nam ea vox facta est ex verbo ἄκρον, quod summum seu summitatem significat, & ὺξ, quod est nox. Proclus ergo interpres Operum Hesiodi hos ortus & occasus, ἀκρονύχους vocat, Latini interpretantur vespertinos. Et Iul. Firmicus lib. 2. cap. 8. quinque planetas Saturnum, Iou. Mart. Vener. Mercur. vocat ἀκρονύκτας, qui tunc oriantur, cùm sol occidat. De hoc triplici ortu & occasu syderum facti sunt hi quatuor versus memoriae iuuandae gratia, Mane vehit supra terram tibi Cosmicus ortus Sydera, sed Phoebi lumine tecta latent. Mane dat Heliacus quaedam subuecta videre Astra: sed Acronychus nocte videnda trahit. dbzy Google Instrumentum, quo facillimè omnes diuersitates ortus Poetici, oculis subuciuntur. MEDIA MOXsignorum secundum Astrologos, seu de ascensionibus & descensionibus signorum, rectis & obliquis.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
