# Sphaera 58

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/58

Cap. II. Equitur de ortu & occasu signorum prout sumunt Astronomi, & prius in sphaera recta. Sciendum est, quod tam in sphaera recta, quam obliqua ascendit aequinoctialis circulus semper vniformiter, scilicet in temporibus aequalibus aequales arcus ascendunt. Motus enim coeli vniformis est: & angulus quem facit aequi noctialis cum horizonte obliquo non diuersificatur in aliquibus horis. Partes vero zodiaci no de nece ßitate habent aequales ascensiones in vtraque Sphaera, quia quanto aliqua zodiaci pars rectius oritur, tanto plus temporis ponitur in suo ortu.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
