# Sphaera 61

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/61

Item si sumatur quarta zodiaci, quae est à principio cancri vsque ad finem virginis, semper maior pars ortur de quarta aequinoctialis, quàm de quarta zodiaci illi conterminali, & tamen illae duae quartae simul peroriuntur. Idem intellige de quarta zodiaci, quae est à primo puncto capricorni vsque ad finem piscium. NSphaera autem obliqua siue decliui, duae medietates zodiaci adaequantur suis ascensionibus. Medietates dico, quae sumuntur à duobus punctis aequinoctialibus: quia medietas Xodiaci, quae est à principio arietis vsque in finem virginis oritur cum medietate aequnoctialis sibi conterminali. Similiter alia medietas xodiaci oritur cum reliqua medietate aequmoctialis. Partes autem illarum me

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
