# Sphaera 64

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, D IENIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/64

Sed cùm ascensiones illorum arcuum sint maequales, vt patet per prae dicta, tam in sphaera recta quam in obliqua, et penes additamenta illarum ascensionum considerentur dies naturales, illi de nece ßitate erunt inaequales. In sphaera recta, propter vnicam causam, scilicet propter obliquitatem zodiaci. In sphaera verò obliqua propter duas causas, scilicet propter obliquitatem zodiaci, & obliquitatem horizontis obliqui. Tertia solet aßignari causa, eccentricitas circuli solis. Notandum etiam, quòd Sol tendens à primo puncto capricorni per arietem, vsque ad primum punctum cancri, raptu firmamenti describit 182. parallelos: qui quidem paralleli, & si non omnino sint circuli, sed spirae, cum tamen non sit in hoc error sensibilis, in hoc vis non constituatur, si circuli appellentur: de numero quorum circulorum sunt duo tropici, & vnus aequnoctialis. Item iam dictos circulos describit Sol raptu firmamenti descendes à primo puncto cancri per libram, vsque ad primum punctum capricorni. Et isti circuli dierum naturalium circuli appellantur. Arcus autem qui sunt supra horizontem, sunt arcus dierum artificia lium. Arcus verò qui sunt sub horizonte, sunt arcus noctium artificialium.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
