# Sphaera 68

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, D IENIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/68

scilicet Sole existente in principio cancri, tunc oriun tur de die sex signa directe orientia, de nocte autem sex oblique. Econuerso, quando nobis est minimus dies in anno, scilicet sole existente in principio capricorm, tunc oriuntur de die sex signa oblique orientia, de nocte verò sex directe, Quando autem Sol est in alterutro punctorum aquinoctialium, tunc de die oriuntur tria signa directe orientia, & tria oblique, & de nocte similiter. Est enim Regula, Quantumcunque breuis vel prolixa sit dies vel nox, sex signa oriuntur de die, & sex de nocte. Nec propter prolixitatem, vel breuitatem diei vel noctis plura, vel pauciora signa oriuntur. Ex his colligitur, quod cum hora naturalis sit spacium temporis, in quo medietas E 1i signi peroritur, in qualibet die artificiali, similiter & nocte sunt duodecim horae naturales. In omnibus autem alijs circulis, qui sunt à latere aequinoctialis, vel ex parte australi vel septentrionali, maiorantur vel minorantur dies vel noctes, secundum quod pluravel pauciora de signis directe orientibus, vel oblique de die vel nocte oriuntur. De diuersitate dierum & noctium, arti ficialium, quae fit habitantibus in diuersis locis terrae, & primo de his qui sunt sub aequinoctiali.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
